- ARCHONTES
- I.ARCHONTESMagnates aulae Constantinopolitanae, apud Guil. Tyrium l. 20. c. 18. Ex quo enim in Aegyptum descenderant eius Archontes, et Pachymerem l. 9. c. 10. Quorum uxores Α᾿ρονίςςαι, apud Nicetam in Isaac. l. 3. c. 11. Ordo ipse Α᾿ρχοντικον`, Annae Commenae Alexiad.l. 1. Α᾿ρχοντικὴ τάξις Cantacuzeno Prooem. Histor. qui Gallis vulgo Baronagium et Barnagium etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et Not ad Alexiadem.II.ARCHONTESnovem erant Princeps, nempe Rex, Archon, Polemarchus, et Thesmothetae sex, quibus ius omne, quod primo Regum, deinde Archontum fuerat, ita est divisum, ut in eotum manu et potestate tota eslet Atheniensium Res publ. Post Codrum instituti, primum perpetui, a Medonte eius fil. usque ad Alcmaeonem, Olymp. 6. Dein decennales. Annui taudem Olymp. 22. Pausan. Iustin. Euseb. Chron. etc. Ante Solonem suffragiô eligebantur: at ille, sorte ut id fieret, instituit, ita tamen, ut postquam lecti eslent, in Senatu quidem excuterentur, in Comitiis populi probarentur. Apud Archontem vero a Rege, et soclis separatum, lites intendebantur de mala tractatione, ebrietate, verum divisarum electione, tutelâ pupillorum, hereditatibus etc. Quin etiam idem curator erat mulierum, quae post mariti mortem praegnantes esse viderentur. Lysias, Demosthenes, Pollux.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.